- PANDORA
- I.PANDORAHosiodo fingitur prima mulier a Vulcano Iovis iussu fabricata, quam singuli dii donis suis ornaverunt, unde et nomen suum sortita est, teste Hesiodô in Ε῎ργ. v. 80.———— Ο῞τι πάντες Ο᾿λύμπια δώματ᾿ ἔχοντεςΔῶρον ἐδώρησαν. ———— ————Pallas enim sapientiae donum ei contulit, Venus formae, Apollo Musices, Mercurius eloquentiae. Hunc postea cum pyxide clausa missam fuisse tradunt ad Epimetheum, (quia humano generi male cupiebat Iuppiter, ob Promethei audaciam, qui ignem e caelo furatus ferulae inclusum detulerat in terras) qui illâ receptâ, et pyxide apertâ, cui omne malorum genus inerat, terram morbis calamitatibusque replevit. Pandorae nomine Naturam repraesentari, docent Mythologi. Vide Pausan. in Attic. Al. Rossaeum, in Mystagogo Poetico, etc. Item mater Deucalionis, a qua Thessalia Pandora dicta est. Est et nomen vel epitheton Terrae. Hesych. Πανδώρα, ἡ Γῆ, ὅτι τὰ πρὸς τὸ ζῇν πάντα δωρεῖται, ἀφ᾿ οὗ καὶ ζέιδωρος. Nic. Lloydius.II.PANDORAfilia Erechthei Atheniensium Regis, quae una cum Protogenia sorore, ingruente Boeotiô bellô, se pro patriae salute ultro immolandam praebuit; quod factum est in pago Hyacintho, unde et virgines Hyacinthides sunt cognominatae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.